Liber Deuteronomii*

Caput 32: Versus 49

Ascende in montem.Abarim interpretaturtransitus;Neboin conclusione.Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu praevidit, et in lege praedixit Christi gratiam futuram, sed praesentem non vidit eum. Unde:Multi justi et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non videruntMatth. 13..
(* Traductions européennes)